Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.11.1 Cic. Fam. 8.11.4 (English) >>Cic. Fam. 8.12.1

8.11.3 Quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis contentio coniecta est, de provinciis: in qua adhuc incubuisse cum senatu Pompeius videtur, ut Caesar Id. Novembr. decedat; Curio omnia potius subire constituit quam id pati, ceteras suas abiecit actiones. Nostri porro, quos tu bene nosti, ad extremum certamen rem deducere non audent. Scena rei totius haec: Pompeius, tamquam Caesarem non impugnet, sed, quod illi aequum putet, constituat, ait Curionem quaerere discordias, valde autem non vult et plane timet Caesarem consulem designari prius, quam exercitum et provincias tradiderit; accipitur satis male a Curione, et totus eius secundus consulatus exagitatur. Hoc tibi dico: si omnibus rebus prement Curionem, Caesar defendet intercessorem; siquod videnturreformidarint, Caesar, quoad volet, manebit. 8.11.4 Quam quisque sententiam dixerit, in commentario est rerum urbanarum: ex quo tu, quae digna sunt, selige; multa transi, in primis ludorum explosiones et funerum et ineptiarum ceterarum, plura habet utilia; denique malo in hanc partem errare, ut, quae non desideres, audias quam quidquam, quod opus sit, praetermittatur. Tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed, quoniam suspicaris minus certa fide eos esse, quos tibi misi, tamquam procurator, sic agas, rogo.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.11.1 Cic. Fam. 8.11.4 (English) >>Cic. Fam. 8.12.1

Powered by PhiloLogic